Hľadaný výraz: 2Mach 2,4-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. 5 Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit. 6 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire. 7 Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat; 8 et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice.

1

mail   print   facebook   twitter